Calendar

Wednesday, July 1, 2015

Conventiculum Primum

Conventiculum Primum Circuli Latini Phoeniciensis

Ubi: Apud Tabernam Dionysii (Denny's - 2717 W. Bell Rd, Phoenix)
Quando: hōrā prīmā noctis (7:00 PM), prīdiē Kalendās Quīntīlēs A.U.C. MMDCCLXVIII (6/30/15)
Quid fēcimus: Cēnāvimus et dē Latīnitāte collocūtī sumus
Quī aderamus: Gaius Tullius Valerianus et Quintus Caecilius Metellus

Prīmā hōrā noctis convēnimus apud Tabernam Dionysii. Dē Latīnitāte et dē cibō collocūtī sumus - "Quid edēmus?"

Quoque collucūtī sumus dē variis modīs loquendī Latīnē, et dē librīs ūtilissimīs (e.g. Conversational Latin for Oral Proficiency ā Traupman) . . . 

Dē scriptōribus Latīnīs collocūtī sumus - quis est optimus? Mārcus Tullius Cicerō? Titus Līvius? Et quī sunt poētae optimī? Vergilius? Catullus? Horātius? Ovidius? Quintus Caecilius Metellus iam legit Līvium . . . 

Sperāmus vidēre plūrēs Latīnistās apud Conventiculum Secundum!