Calendar

Wednesday, July 1, 2015

Conventiculum Primum

Conventiculum Primum Circuli Latini Phoeniciensis

Ubi: Apud Tabernam Dionysii (Denny's - 2717 W. Bell Rd, Phoenix)
Quando: hōrā prīmā noctis (7:00 PM), prīdiē Kalendās Quīntīlēs A.U.C. MMDCCLXVIII (6/30/15)
Quid fēcimus: Cēnāvimus et dē Latīnitāte collocūtī sumus
Quī aderamus: Gaius Tullius Valerianus et Quintus Caecilius Metellus

Prīmā hōrā noctis convēnimus apud Tabernam Dionysii. Dē Latīnitāte et dē cibō collocūtī sumus - "Quid edēmus?"

Quoque collucūtī sumus dē variis modīs loquendī Latīnē, et dē librīs ūtilissimīs (e.g. Conversational Latin for Oral Proficiency ā Traupman) . . . 

Dē scriptōribus Latīnīs collocūtī sumus - quis est optimus? Mārcus Tullius Cicerō? Titus Līvius? Et quī sunt poētae optimī? Vergilius? Catullus? Horātius? Ovidius? Quintus Caecilius Metellus iam legit Līvium . . . 

Sperāmus vidēre plūrēs Latīnistās apud Conventiculum Secundum!

Thursday, June 25, 2015

Conventiculum Primum!

      Circulus Latinus Phoeniciensis habebit conventiculum primum pridie Kalendas Sextiles (i.e. 6/30/15) apud Tabernam Dionysii (i.e. "Denny's" - 2717 W. Bell Road, Phoenix, AZ) circum horam secundam noctis (i.e. 7:00 PM). Ego et amicus meus Q. Caecilius Metellus speramus convenire cum aliis qui linguae Latinae foveant.

http://www.meetup.com/Circulus-Latinus-Phoeniciensis-Latin-Language-Meetup/events/223384775/


Thursday, June 11, 2015

Formation of the Circulus Latinus Phoeniciensis!

So, I decided to go ahead and form a Circulus Latinus for the Phoenix area. There are Circuli in San Diego and San Francisco, but none in the Valley of the Sun, and so I'm creating one . . .